- SECRETA
- SECRETAin Capitulis Caroli M. l. 6. c. 170. Ut Secreta non inciptatur, nisi post Angelicum hymnum finitum: Carolo du Fresne est oratio, quae post Praefationem in sacra Liturgia secrete et submissâ voce a Sacerdote dicitur. Alibi eidem sic dicitur Curia seu Consessus Iudicum de re aeraria et fiscali. Secreta enim Regia, passim de Aeratio, imprimis in Regno Cypri, sub leziniana Familia, de sacro Principis aerario, cui qui praeerant Baillivi Secretae vulgo in Chartis aopellantur, apud Eund, ubi etiam varia reperies de Secretariis Ecclesiarum, aediculis videl. Seu cameris, vice exedrarum, Aedibus sacris adiunctis, in quibus vasa seu vestes sacrae recondi, Ministri sacrorum indui, Episcopi de rebus Ecclesiasticis deliberare, iter factentes divertere etc. soliti: de quibus idem pluribus in Descr. Aedis Sophianae num. 85. et 86. uti de Secretariis Iudicum, Not. ad Alexiadem p. 262. et 269. At Secretarius, ad eadem voce dicitur, quem Secretorum notarium vocat Vopiscu in Aurelia no, c. 36. de quo vide supra in voce Asecreta, it. Notarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.